Carta Puebla de Benicarló
Transcripción de la Carta Puebla
Població del loch de Benicarsló, en terme de Paníscola.
		In Christi nomine. Notum sit cunctis, quod ego, Ferrandus Perez de Pina,
		tanquam procurator constitutus in hac parte per dominum Jacobum, Dei gratia
		regem Aragonum et Regni Maioricarum, comitem Barchinone et Urgelli et
		dominum Montispesulani, cum hoc publico instrumento, dono et.stabilio
		vobis, Raymundo de Pulcromonte et Poncio de Pulcromonte, et Petro Serrat,
		et Arnaldo Rogerio, et Bernardo de Olivella et Bernardo Francia et omnibus
		aliis populatoribus et habitatoribus, usque ad triginta numerum, et omnibus
		successoribus vestris imperpetuum, quandam alquaream quod est infra
		terminos castri Peniscole, que dicitur Benicastló, cum omnibus terminis et
		pertinenciis suis, que afrontat orie in mare, a meridie in Bassa de Foze,
		que est inter Tossal e Les Figueres, occidente sicut aque vertunt tempore
		pluviarum ex parte de Càlig, a tertio in Rivo Sicco. Sicut terminatur et
		affrontatur, dono vobis es stabilio predictis usque ad triginta numerum et
		omnibus successoribus vestris imperpetuum, ad populandum et habitandum, sic
		igitur alchariam predictam in omnibus ingressibus et egressibus suis, cum
		pascuis et venacionibus omnibus et cum erbis et lignis et lignaminibus; cum
		aquis et terris cultis et heremis, vilariis et nemoniribus; cum omnibus
		cunctis ademprivis ibidem pertinentibus et debentibus pertinere prout
		melius et plenius dici, scribi et intellegi, et ex cogitari potest ad
		vestrum comodum et salvamentum et bonum intellectum vestri et vestrorum.
		Ita quod predictam alqueriam, vos et vestri deinceps habeatis, teneatis,
		possideatis et explectetis secure et potenter et integre, ad bonum forum et
		modum sive consuetudinem civitatis Cesarauguste, in omnibus et per omnia.
		Nos, predictos pupulatotores et habitadores, recepimus in presenti
		alqueriam predictam, secundum formam superius scriptam, per nos et omnes
		successores nostros et per omnes alios populatores et habitadores recepimus
		in presenti alqueriam predictam usque ad XXXª numerum. Et promittimus et
		convenimus bona fide inde esse boni et fideles homines in omnibus et per
		omnia per secula cuncta. Unde ego, Ferrandus Perez, dono vobis predictis
		cum ecclesia et furno et fabrica qui benefficium actingerit ibi vos
		serviat. Et aliquis castellanus nec baiulus non posse nec licitum habeat
		vendendi aquam, nec illius loci erbam, nec terminos, nec mittere aliquod
		albarra super vos. Et vos et omnes populatores sitis franchi et liberi ex
		omni mercaderia per mare et terra, de leuda et de peatge ex directo domini
		regis et nullus ausus sic vos pignorare nisi debitor vel fiducia sitis. Et
		vos detis decimam et primiciam legaliter pani, et vini, et olei, et de
		canemo, et de lino, et de capritis, et agnis et non de aliquid.
		
		
		Quod est actum apud Dertusam, XVIIIª kalendas iulii, anno Domini millessimo
		CCº tricesimo sexto.
		
		
		S [signe] num Ferrandi Perez de Pina, qui hec laudo et concedo et firmo.
		
		
		Testes [Fol. XVI v.] firmare rogo. S [signe] num Trincavelli, vicecomitis
		de Bresis. S [signe] num Gracie Perez de Pina. S [signe] num Thome
		Garridelli, testium.
		
		
		Signum [signe reial] Jacobi, Dei gratia regis Aragonum et Regni
		Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani, qui
		hec concedimus et firmamus ut superius continetur. Apositum mandato domini
		regis CCº XXXº septimo, in Paniscola.
		
		
		Guillermus Viatlis, notarii publici Dertuse, qui hec scripsit et hic sig
		[signe notarial] num fecit, die anno prenotatis.
		
					
